Lectiones 1-50

Μάθημα I

Ovidius poeta in terra Pontica exulat. Epistulas Romam scriptitat. Epistulae plenae querelarum sunt. Romam desiderat et fortunam adversam deplorat. Narrat de incolis barbaris et de terra gelida. Poetam curae et miseriae excruciant. Epistulis contra iniuriam repugnat. Musa est unica amica poetae.

Μάθημα II

Aenēas filius* Anchīsae est. Patria Aenēae Troia est. Graeci* Troiam oppugnant et dolo* expugnant. Aenēas cum Anchīsā, cum nato* et cum sociis* ad Italiam navigat. Sed venti* pontum* turbant et Aenēan in Africam portant. Ibi Didō regīna novam patriam fundat. Aenēas regīnae insidias Graecōrum* renarrat. Regīna Aenēan amat et Aenēas regīnam. Denique Aenēas in Italiam navigat et regina exspīrat.

Μάθημα III

Cepheus et Cassiope Andromedam filiam habent. Cassiope, superba forma sua, cum Nymphis se comparat. Neptunus iratus ad oram Aethiopiae urget beluam marinam, quae incolis nocet. Oraculum incolis respondet: «regia hostia deo placet!» Tum Cepheus Andromedam ad scopulum adligat; belua ad Andromedam se movet. Repente Perseus calceis pennatis advolat; puellam videt et stupet forma puellae. Perseus hasta beluam delet et Andromedam liberat. Cepheus, Cassiope et incolae Aethiopiae valde gaudent.

Μάθημα IV

Gaius Sallustius Crispus, Bellum Catilinae 6 & 9

Apud antiquos Romanos concordia maxima sed avaritia minima erat*. Romani in suppliciis* deorum magnifici sed domi parci erant. Iustitiā inter se certabant et patriam curabant*. In bello* pericula* audaciā propulsabant* et beneficiis* amicitias parabant. Delecti consultabant* patriae; eis corpus ex annis infirmum sed ingenium propter sapientiam validum erat.

Μάθημα V

Gaius Plinius Caecilius Secundus, Epistulae, 3, 7, 4-8

Silius Italicus, poeta epicus, vir clarus erat. Septendecim libri eius de bello Punico secundo pulchri sunt. Ultimis annis vitae suae in Campania se tenebat. Multos in illis locis agros possidebat. Silius animum tenerum habebat. Gloriae Vergili studebat ingeniumque eius fovebat. Eum ut puer magistrum honorabat. Monumentum eius, quod Neapoli iacebat, pro templo habebat.

Μάθημα VI

In ea civitate, quam leges continent, boni viri libenter leges servant. Lex enim est fundamentum libertatis, fons aequitatis. Mens et animus et consilium et sententia civitatis posita est in legibus. Ut corpora nostra sine mente, sic civitas sine lege non stat. Legum ministri sunt magistratus, legum interpretes iudices, legum denique omnes servi sumus: sic enim liberi esse possumus.

Μάθημα VII

Julius Caesar, Commentarii de Bello Gallico, (διασκευή: βλ. βιβλίο 4)

Caesar propter frumenti inopiam legiones in hibernis multis conlocat. Ex quibus quattuor in Nerviis hiemare iubet et tribus imperat in Belgis remanere. Legatos omnes frumentum in castra importare iubet. Milites his verbis admonet: «Hostes adventare audio; speculatores nostri eos prope esse nuntiant. Vim hostium cavere debetis; hostes enim de collibus advolare solent et caedem militum perpetrare possunt».

Μάθημα VIII

Gaius Plinius Cornelio Tacito suo salutem. Ridebis. Ego tres apros feroces cepi. «Ipse?» interrogabis. Ipse. Ad retia sedebam; erat in proximo non venabulum sed stilus et pugillares; cogitabam aliquid enotabamque; etsi retia vacua, plenas tamen ceras habebam. Silvae et solitudo sunt magna incitamenta cogitationis. Cum in venationibus eris, licebit tibi quoque pugillares adportare: videbis non Dianam in montibus sed Minervam errare. Vale!

Μάθημα IX

Eutropius, Breviarium ab urbe condita, 1, 8 (Διασκευή)

Tarquinius Superbus, septimus atque ultimus regum, hoc modo imperium perdit. Filius eius Sextus Tarquinius pudicitiam Lucrētiae, uxōris Collatīni, laedit. Marītus et pater et Iunius Brutus eam maestam inveniunt. Illis femina cum lacrimis iniuriam aperit et cultro se ipsam interficit. Brutus ex vulnere dolōre magno cultrum extrahit et delictum punīre parat. Populum concitat et Tarquinio imperium adimit. Liber iam populus Rōmānus duo consules, Iunium Brutum et Tarquinium Collatīnum, deligere constituit.

Μάθημα X

Aeneas bellum ingens geret in Italia. Populos feroces contundet, mores eis imponet et moenia condet. Tu Aeneam ad caelum feres. Postea Iulus, Aeneae filius, regnum ab Lavinio transferet et Albam Longam muniet. Post trecentos annos Ilia duos filios, Romulum et Remum, pariet, quos lupa nutriet. Romulus moenia Martia condet Romanosque de suo nomine appellabit. Romanis imperium sine fine erit. Caesar Augustus, ab Iulo ortus, Belli portas claudet et Saturnium regnum restituet. Hunc tu, ut Aeneam, in caelo accipies.

Μάθημα XI

Cornelius Nepos, Hannibal

Hannibal, dux Carthaginiensis, VI et XX annos natus, omnes gentes Hispaniae bello superavit et Saguntum vi expugnavit. Postea Alpes, quae Italiam ab Gallia seiungunt, cum elephantis transiit. Ubi in Italia fuit, apud Ticinum, Trebiam, Trasumenum, et Cannas copias Romanorum profligavit et delevit. Populus Romanus cladem Cannensem pavidus audivit. In agro Falerno Hannibal ex insidiis Fabii Maximi se expedivit. Postquam XIV annos in Italia complevit, Carthaginienses eum in Africam revocaverunt. Ibi Hannibal bellum cum Romanis componere frustra cupivit. Denique cum P. Scipione apud Zamam dimicavit, sed Romani victoriam reportaverunt.

Μάθημα XII

L. Aemilio Paulo consuli iterum bellum cum Perse rege gerere obtigit. Ut domum ad vesperum rediit, filiola eius Tertia, quae tum erat admodum parvula, ad complexum patris cucurrit. Pater filiae osculum dedit sed animadvertit eam esse tristiculam. «Quid est», inquit, «mea Tertia? Cur tristis es? Quid tibi accidit?». «Mi pater», respondit illa, «Persa periit». Perierat enim catellus eo nomine, quem puella multum amabat. Tum pater Tertiae dixit: «omen accipio». Sic ex fortuito dicto spem praeclari triumphi animo praesumpsit.

Μάθημα XIII

Sulpicius Gallus legatus Luci Aemili Pauli erat, qui bellum adversus Persen regem gerebat. Serena nocte subito luna defecerat; ob repentinum monstrum terror animos militum invaserat et exercitus fiduciam amiserat. Tum Sulpicius Gallus de caeli ratione et de stellarum lunaeque statu ac motibus disputavit eoque modo exercitum alacrem in pugnam misit. Sic liberales artes Galli aditum ad illustrem illam Paulianam victoriam dederunt. Quia ille metum exercitus Romani vicerat, imperator adversarios vincere potuit!

Μάθημα XIV

Valerius Maximus, 1, 7, 7 (Διασκευή)

Post bellum Actiacum Cassius Parmensis, qui in exercitu M. Antonii fuerat, Athenas confugit. Ibi vix animum sollicitum somno dederat, cum repente apparuit ei species horrenda. Existimavit ad se venire hominem ingentis magnitudinis et facie squalida, similem effigiei mortui. Quem simul aspexit Cassius, timorem concepit nomenque eius audire cupivit. Respondit ille se esse Orcum. Tum terror Cassium concussit et e somno eum excitavit. Cassius servos inclamavit et de homine eos interrogavit. Illi neminem viderant. Cassius iterum se somno dedit eandemque speciem somniavit. Paucis post diebus res ipsa fidem somnii confirmavit. Nam Octavianus supplicio capitis eum adfecit.

Μάθημα XV

Gaius Julius Caesar, De bello Gallico, 4, 1, 8 - 4, 2, 6 κ.ε. (Διασκευή)

Germanorum vita omnis in venationibus atque in studiis rei militaris consistit. Germani non student agriculturae; lacte, caseo et carne nutriuntur. Locis frigidissimis pelles solum habent et in fluminibus lavantur. Cum civitas bellum gerit, magistratus creantur cum vitae necisque potestate. Equestribus proeliis saepe ex equis desiliunt ac pedibus proeliantur: ephippiorum usus res turpis et iners habetur. Vinum a mercatoribus ad se importari non sinunt, quod ea re, ut arbitrantur, remollescunt homines atque effeminantur.

Μάθημα XVI

Caesar, De bello Gallico, 7, 88-89 (Με μικρές αλλαγές)

Nostri, postquam pila in hostes miserunt, gladiis rem gerunt. Repente post tergum equitatus cernitur; cohortes appropinquant; hostes terga vertunt ac fugiunt; eis equites occurrunt. Fit magna caedes. Sedulius, dux et princeps Lemovicum, occiditur; dux Arvenorum vivus in fuga comprehenditur; signa militaria LXXIIII (septuaginta quattor) ad Caesarem referuntur; magnus numerus hostium capitur atque interficitur; reliqui ex fuga in civitates discedunt. Postero die ad Caesarem legati mittuntur. Caesar iubet arma tradi ac principes produci. Ipse pro castris consedit; eo duces producuntur. Vercingetorix deditur, arma proiciuntur.

Μάθημα XVII

Caesar, De bello Gallico, 1, 39 (Διασκευή)

Magnus timor exercitum occupavit ex vocibus Gallorum ac mercatorum, qui Germanos ingenti magnitudine corporum et incredibili virtute esse praedicabant. Alius alia de causa discedere cupiebat. Nonnulli pudore adducti remanebant. Hi neque vultum fingere neque lacrimas tenere poterant; abditi in tabernaculis aut suum fatum querebantur aut cum familiaribus suis commune periculum miserabantur. Totis castris testamenta obsignabantur. Horum vocibus ac timore paulatim etiam ii, qui rei militaris periti habebantur, perturbabantur.

Μάθημα XVIII

Titus Livius, Ab Urbe Condita, 1, 7, 4-8 (Διασκευή)

Hercules boves Geryonis ex Hispania in eum locum adduxisse dicitur, ubi postea Romulus urbem Romam condidit. Prope Tiberim fluvium Hercules boves refecisse fertur et ipse de via fessus ibi dormivisse. Tum Cacus pastor, fretus viribus, boves quosdam in speluncam caudis traxit aversos. Ubi Hercules, e somno excitatus, gregem aspexit et partem abesse sensit, pergit ad proximam speluncam; sed postquam boum vestigia foras versa vidit, confusus gregem ex loco infesto amovere coepit. Sed bovum mugitus ex spelunca auditus Herculem convertit. Tum Cacus, vi prohibere eum conatus, Herculis clava interficitur.

Μάθημα XIX

Eutropius, Breviarium ab urbe condita, 6, 15 (Με ορισμένες αλλαγές)

Marco Tullio Cicerone et Gaio Antonio consulibus, Lucius Sergius Catilīna, nobilissimi generis vir sed ingenii pravissimi, contra rem publicam coniurāvit. Eum clari quidam sed improbi viri consecūti erant*. Catilīna a Cicerōne ex urbe expulsus est*. Socii eius deprehensi sunt* et in carcere strangulāti sunt*. Ab Antōnio, altero consule, Catilina ipse cum exercitu suo, proelio victus, interfectus est*. Gaius Sallustius tradit multos etiam milites Romanos in eādem cruentissimā pugnā occīsos esse*, multos autem graviter vulnerātos esse*.

Μάθημα XX

Σουητώνιος, Claudius, 10 (Διασκευή)

Claudius quinquagesimo anno aetātis suae imperium cēpit mirabili quodam casu. Exclūsus ab insidiatōribus Caligulae, recesserat in diaetam, cui nomen est Hermaeum. Paulo post rumōre caedis exterritus prorepsit ad solarium proximum et inter vela praetenta foribus se abdidit. Discurrens miles pedes eius animadvertit; eum latentem adgnovit; extractum imperatorem eum salutāvit. Hinc ad commilitōnes suos eum adduxit. Ab his in castra delātus est tristis et trepidus, dum obvia turba quasi moritūrum eum miserātur. Postero die Claudius imperātor factus est.

21

Brenno duce Galli, apud Alliam flumen delētis legiōnibus Rōmanōrum, evertērunt urbem Romam praeter Capitōlium, pro quo immensam pecuniam accepērunt. Tum Camillus, qui diu apud Ardeam in exilio fuerat propter Vēientānam praedam non aequo iure divīsam, absens dictātor est factus; is Gallos iam abeuntes secūtus est: quibus interemptis aurum omne recēpit. Quod illic appensum civitāti nomen dedit: nam Pisaurum dicitur, quod illic aurum pensātum est. Post hoc factum rediit in exilium, unde tamen rogātus reversus est.

22

Imitemur nostros Brutos, Camillos, Decios, Curios, Fabricios, Scipiones, innumerabiles alios qui hanc rem publicam stabiliverunt; quos equidem in deorum immortalium coetu ac numero repono. Amemus patriam, pareamus senatui, consulamus bonis; praesentes fructus neglegamus, posteritatis gloriae serviamus; id esse optimum putemus, quod est rectissimum; speremus quae volumus, sed feramus quod acciderit; arbitremur denique corpus virorum fortium magnorumque hominum esse mortale, animi vero motus et virtutis gloriam sempiternam esse.

23

Aegrotabat Caecina Paetus, maritus Arriae, aegrotabat et filius. Filius mortuus est. Huic Arria funus ita paravit, ut ignoraretur a marito; quin immo cum illa cubiculum mariti intraverat, vivere filium simulabat, ac marito persaepe interroganti, quid ageret puer, respondebat: «Bene quievit, libenter cibum sumpsit». Deinde, cum lacrimae suae, diu cohibitae, vincerent prorumperentque, egrediebatur; tum se dolori dabat et paulo post siccis oculis redibat.

...Scribonianus arma in Illyrico contra Claudium moverat; fuerat Paetus in partibus eius et, occiso Scriboniano, Romam trahebatur. Erat ascensurus navem; Arria milites orabat, ut simul inponeretur. Non impetravit: conduxit piscatoriam naviculam ingentemque navem secuta est.

24

Cum P. Cornelius Nasīca ad Ennium poētam venisset eique ab ostio quaerenti Ennium ancilla dixisset eum domi non esse, Nasīca sensit illam domini iussu id dixisse et illum intus esse. Accipe nunc quid postea Nasīca fecerit. Paucis post diēbus cum Ennius ad Nasīcam venisset et eum a ianuā quaereret, exclamāvit Nasīca se domi non esse, etsi domi erat. Tum Ennius indignatus quod Nasīca tam aperte mentiebātur: «Quid?» inquit «Ego non cognosco vocem tuam?» Visne scire quid Nasīca responderit? «Homo es impudens. Ego cum te quaererem, ancillae tuae credidi te domi non esse; tu mihi ipsi non credis?»

25

Cato attulit quodam die in curiam ficum praecocem ex Carthagine ostendensque patribus «Interrogo vos» inquit «quando hanc ficum decerptam esse putetis ex arbore». Cum omnes recentem esse dixissent, «Atqui ante tertium diem» inquit «scitōte decerptam esse Carthagine. Tam prope a muris habēmus hostem! Itaque cavēte periculum, tutamini patriam. Opibus urbis nolite confidere. Fiduciam, quae nimia vobis est, deponite. Neminem credideritis patriae consultūrum esse, nisi vos ipsi patriae consulueritis. Mementōte rem publicam in extremo discrimine quondam fuisse!” Statimque sumptum est Punicum bellum tertium, quo Carthago deleta est.

26

C. Plinius Marcellino suo salutem. Tristissimus haec tibi scribo: Fundani nostri filia minor mortua est. Ea puella nihil umquam festivius, nihil amabillius nec longiore vita dignius vidi. Nondum annos XIII impleverat, et iam illi anilis prudentia, matronalis gravitas erat et tamen suavitas puellaris. Ut illa patris cervicibus inhaerebat! ut nos amicos paternos et amanter et modeste complectebatur! ut nutrices ut paedagogos, ut praeceptores dilligebat! quam studiose, quam intellegenter lectitabat! ut parce ludebat! Qua illa patientia, qua etiam constantia novissimam valetudinem tulit!

27

Cum Accius ex urbe Rōmā Tarentum venisset, ubi Pacuvius grandi iam aetāte recesserat, devertit ad eum. Accius, qui multo minor natu erat, tragoediam suam, cui “Atreus” nomen est, ei desideranti lēgit. Tum Pacuvius dixit sonōra quidem esse et grandia quae scripsisset, sed vidēri tamen ea sibi duriōra et acerbiōra. “Ita est” inquit Accius “ut dicis; neque id me sane paenitet; meliōra enim fore spero, quae deinceps scribam. Nam quod in pomis est, idem esse aiunt in ingeniis: quae dura et acerba nascuntur, post fiunt mitia et iucunda; sed quae gignuntur statim viēta et mollia, non matūra mox fiunt sed putria”.

28

Aesopi nostri Licinus servus tibi notus Roma Athenas fugit. Is Athenis apud Patronem Epicureum paucos menses pro libero fuit, inde in Asiam abiit. Postea Plato quidam Sardianus, cum eum fugitivum esse ex Aesopi litteris cognovisset, hominem comprehendit et in custodiam Ephesi tradidit. Tu, hominem investiga, quaeso, summaque diligentia vel Romam mitte vel Epheso rediens tecum deduc. Noli spectare quanti homo sit. Parvi enim preti est, qui tam nihili est. Sed, propter servi scelus et audaciam, tanto dolore Aesopus est adfectus, ut nihil ei gratius possit esse quam recuperatio fugitivi.

29

Cum Octavianus post victoriam Actiacam Romam rediret, homo quidam ei occurrit corvum tenens; eum instituerat haec dicere: «Ave, Caesar, victor imperator». Caesaris* multum interfuit corvum emere; itaque viginti milibus sestertium eum emit. Id exemplum sutorem quendam incitavit, ut corvum doceret parem salutationem. Diu operam frustra impendebat; quotiescumque avis non respondebat, sutor dicere solebat «Oleum et operam perdidi». Tandem corvus salutationem didicit et sutor, cupidus pecuniae*, eum Caesari attulit. Audita salutatione Caesar dixit: «Domi satis salutationum* talium audio». Tum venit corvo in mentem verborum* domini sui: «Oleum et operam perdidi». Ad haec verba Augustus risit emitque avem tanti*, quanti* nullam adhuc emerat.

30

Hic vero, iudices, et fuit in Asia et viro fortissimo, patri suo, magno adiumento* in periculis, solacio* in laboribus, gratulationi* in victoria fuit. Et si habet Asia suspicionem quandam luxuriae, Murenam laudare debemus, quod Asiam vidit sed in Asia continenter vixit. Quam ob rem accusatores non Asiae nomen Murenae* obiecerunt, ex qua laus familiae*, memoria generi*, honos et gloria nomini* constituta est, sed aliquod flagitium ac dedecus aut in Asia susceptum aut ex Asia deportatum. Meruisse vero stipendia in eo bello virtutis fuit; patre imperatore libentissime meruisse pietatis fuit; finem stipendiorum patris victoriam ac triumphum fuisse felicitatis fuit.

31

Bello* Latino Τ. Manlius consul nobili genere* natus exercitui Romanorum praefuit. Is cum aliquando castris* abiret, edixit ut omnes pugna* abstinerent. Sed paulo* post filius eius castra hostium praeterequitavit et a duce* hostium his verbis* proelio lacessitus est: «Congrediamur, ut singularis proelii eventu* cernatur, quanto* miles Latinus Romano virtute* antecellat». Tum adulescens, viribus* suis confisus et cupiditate* pugnandi permotus, iniussu* consulis in certamen ruit; et fortior hoste*, hasta* eum transfixit et armis* spoliavit. Statim hostes fuga* salutem petiverunt. Sed consul, cum in castra revertisset, adulescentem, cuius opera* hostes fugati erant, morte* multavit.

32

Pleni omnes sunt libri, plenae sapientium voces, plena exemplorum vetustas; quae iacerent in tenebris omnia, nisi litterarum lumen accederet. Quam multas imagines fortissimorum virorum -non solum ad intuendum*, verum etiam ad imitandum*- scriptores et Graeci et Latini nobis reliquerunt! Quas ego, cupidus bene gerendi* et administrandi* rem publicam, semper mihi proponebam. Colendo* et cogitando* homines excellentes animum et mentem meam conformabam. Sic enim -laudem et honestatem solum expetendo*, omnes cruciatus corporis et omnia pericula mortis parvi esse ducendo*- me pro salute vestra in tot ac tantas dimicationes obicere potui.

33

Omnia sunt excitanda* tibi uni, C. Caesar, quae iacere sentis perculsa atque prostrata impetu belli ipsius, quod necesse fuit: constituenda* iudicia, revocanda* fides, comprimendae* libidines, propaganda* suboles; omnia quae dilapsa iam diffluxerunt, severis legibus vincienda* sunt. In tanto civili bello, in tanto ardore animorum et armorum, quassata res publica multa perdidit et ornamenta dignitatis et praesidia stabilitatis suae; multaque uterque dux fecit armatus, quae idem togatus fieri prohibuisset. Quare subveniendum* reipublicae est et omnia nunc belli vulnera tibi sananda* sunt, quibus praeter te mederi nemo potest.

34

Cum Africanus in Literno esset, complures praedonum duces forte salutatum* ad eum venerunt. Tum Scipio, cum se ipsum captum* venisse eos existimasset, praesidium domesticorum in tecto conlocavit. Quod ut praedones animadverterunt, abiectis armis ianuae appropinquaverunt et clara voce Scipioni nuntiaverunt (incredibile auditu!) virtutem eius admiratum* se venisse. Haec postquam domestici Scipioni rettulerunt, is fores reserari eosque intromitti iussit. Praedones postes ianuae tamquam sanctum templum venerati sunt et cupide Scipionis dextram osculati sunt. Cum ante vestibulum dona posuissent, quae homines deis immortalibus consecrare solent, domum reverterunt.

35

Unum fuisse Homero servum, tres Platoni, nullum Zenoni tradunt. Nemo vero eos miseretur, quod* infeliciter vixerint. Menenius Agrippa, qui inter patres ac plebem publicae gratiae sequester fuit, aere collato funeratus est. Atilius Regulus, cum Poenos in Africa funderet, ad senatum scripsit mercenarium suum discessisse et ab eo desertum esse rus; id senatui publice curari placuit, quoniam* Regulus aberat. Scipionis filiae ex aerario dotem acceperunt, quia* nihil illis reliquerat pater. Aequum mehercule erat populum Romanum tributum Scipioni conferre, cum* a Carthagine semper tributum ipse exigeret. Ο felices viros puellarum, quibus populus Romanus loco soceri fuit!

36

Manius Curius Dentatus maxima frugalitate utebatur, quo* facilius divitias contemnere posset. Die quodam Samnitium legati ad eum venerunt. Ille se in scamno assidentem apud focum et ex ligneo catillo cenantem eis spectandum* praebuit. Samnitium divitias contempsit et Samnites paupertatem eius mirati sunt. Nam cum ad eum magnum pondus auri publice missum attulissent, ut* eo uteretur, vultum risu solvit et protinus dixit: «Supervacaneae, ne* dicam ineptae, legationis ministri, narrate Samnitibus Manium Curium malle locupletibus imperare quam ipsum fieri locupletem; et mementote me nec acie vinci nec pecunia corrumpi posse».

37

In eum locum res deducta est, ut*, nisi qui deus vel casus aliqui subvenerit, salvi esse nequeamus. Equidem, ut veni ad urbem, non destiti omnia et sentire et dicere et facere, quae ad concordiam pertinerent; sed tantus furor omnes invaserat, ut* pugnare cuperent, etsi ego clamabam nihil esse bello civili miserius. Omnia sunt misera in bellis civilibus, sed nihil miserius quam ipsa victoria: ea victores ferociores impotentioresque reddit, ut*, etiamsi natura tales non sint, necessitate esse cogantur. Bellorum enim civilium exitus tales sunt semper, ut* non solum ea fiant, quae velit victor, sed etiam ut* victor obsequatur iis, quorum auxilio victoria parta sit.

38

Caecilia, uxor Metelli, dum* more prisco omen nuptiale petit filiae sororis, ipsa fecit omen. Nam in sacello quodam nocte cum sororis filia persedebat expectabatque dum* aliqua vox congruens proposito audiretur. Tandem puella, longa mora standi fessa, rogavit materteram, ut sibi paulisper loco cederet. Tum Caecilia puellae dixit: «ego libenter tibi mea sede cedo». Hoc dictum paulo post res ipsa confirmavit. Nam mortua est Caecilia, quam Metellus, dum* vixit, multum amavit; postea is puellam in matrimonium duxit.

39

Sapientem nec paupertas nec dolor prohibit, nee eae res, quae imperitos avertunt et praecipites agunt. Tu ilium premi putas malis? Utitur! Non ex ebore tantum Phidias sciebat facere simulacra; ex aere quoque faciebat. Si* marmor illi obtulisses, si* viliorem materiam, fecisset tale, quale ex ilia fieri optimum posset. Eodem modo sapiens virtutem, si* licebit, in divitiis explicabit, si minus*, in paupertate; si* poterit, in patria, si minus*, in exilio; si* poterit, imperator, si minus*, miles; si* poterit, integer, si minus*, debilis. Quamcumque fortunam acceperit, aliquid ex ilia memorabile efficiet.

40

Sulla, occupata urbe, senatum armatus coegerat ut C. Marius quam celerrime hostis iudicaretur. Cuius voluntati nemo obviam ire audebat; solus Quintus Mucius Scaevola augur de hac re interrogatus sententiam dicere noluit. Quin etiam cum Sulla minitans ei instaret, dixit is Sullae: «Licet* mihi ostendas agmina militum, quibus curiam circumsedisti; licet* mortem miniteris, numquam tamen ego hostem iudicabo Marium. Etsi* senex et corpore infirmo sum, semper tamen meminero urbem Romam et Italiam a Mario conservatam esse.

41

Curius et Fabricius, antiquissimi viri, et his antiquiores Horatii plane ac dilucide cum suis locuti sunt; non Sicanorum aut Pelasgorum, qui primi coluisse Italiam dicuntur, sed aetatis suae verbis utebantur. Tu autem, proinde quasi* cum matre Evandri nunc loquaris, sermone abhinc multis annis iam obsoleto uteris, quod neminem scire atque intellegere vis, quae dicas. Quin, homo inepte, taces, ut consequaris, quod vis? Sed antiquitatem tibi placere dicis, quod honesta et bona et modesta sit. Sic ergo vive, ut* viri antiqui, sed sic loquere, ut* viri aetatis nostrae; atque id quod a C. Caesare scriptum est, habe semper in memoria et in pectore: «tamquam* scopulum, sic fugias verbum insolens atque inauditum».

42

Nonnulli sunt in hoc ordine, qui* aut ea, quae* imminent, non videant, aut ea, quae* vident, dissimulent: qui* spem Catilinae mollibus sententiis aluerunt coniurationemque nascentem non credendo confirmaverunt; quorum* auctoritatem secuti multi, non solum improbi verum etiam imperiti, si in hunc animadvertissem, crudeliter et regie id factum esse dicerent. Nunc intellego, si iste in Manliana castra pervenerit, quo* intendit, neminem tam stultum fore, qui* non videat coniurationem esse factam, neminem tam improbum, qui* non fateatur.

43

Num* ad hostem veni et captiva in castris tuis sum? In hoc me longa vita et infelix senecta traxit, ut primum exsulem deinde hostem te viderem? Qui* potuisti populari hanc terram, quae te genuit atque aluit? Non tibi ingredienti fines patriae ira cecidit? Quamvis infesto et minaci animo perveneras, cur*, cum in conspectu Roma fuit, tibi non succurrit: «intra ilia moenia domus ac penates mei sunt, mater coniunx liberique»? Ergo ego nisi peperissem, Roma non oppugnaretur; nisi filium haberem, libera in libera patria mortua essem. Ego nihil iam pati possum nec diu miserrima futura sum: at contra hos, si pergis, aut immatura mors aut longa servitus manet.

44

Haec est tyrannorum vita, in qua nulla fides, nulla caritas, nulla fiducia benevolentiae stabilis esse potest: tyrannis omnia semper suspecta atque sollicita sunt; nullus locus amicitiae eis est. Nescio enim quis* possit diligere eum, quem metuat, aut eum, a quo se metui putet. Coluntur tamen simulatione dumtaxat ad tempus. Quodsi forte, ut fit plerumque, ceciderunt, tum intellegitur quam* fuerint inopes amicorum. Hoc est quod Tarquinium dixisse ferunt exulantem: «Tum intellexi, quos* fidos amicos habuissem, quos* infidos, cum iam neutris gratiam referre poteram».

45

Caesar ex captivis cognoscit quae apud Ciceronem gerantur quantoque in periculo res sit. Tum cuidam ex equitibus Gallis persuadet ut* ad Ciceronem epistulam deferat. Curat et providet ne*, intercepta epistula, nostra consilia ab hostibus cognoscantur. Quam ob rem epistulam conscriptam Graecis litteris mittit. Legatum monet ut*, si adire non possit, epistulam ad amentum tragulae adliget et intra castra abiciat. In litteris scribit se cum legionibus celeriter adfore. Gallus, periculum veritus, constituit ut* tragulam mitteret. Haec casu ad turrim adhaesit et tertio post die a quodam milite conspicitur et ad Ciceronem defertur. Ille epistulam perlegit militesque adhortatur ut* salutem sperent.

46

Philosophi mundum censent regi numine deorum; eum esse putant quasi communem urbem et civitatem hominum et deorum, et unum quemque nostrum eius mundi esse partem; ex quo illud natura consequitur, ut* communem utilitatem nostrae anteponamus. Ut enim leges omnium salutem singulorum saluti anteponunt, sic vir bonus et sapiens et legibus parens consulit utilitati omnium plus quam unius alicuius aut suae. Nec magis vituperandus est proditor patriae quam proditor communis utilitatis, aut communis salutis desertor propter suam utilitatem et salutem. Ex quo fit, ut* laudandus is sit, qui pro re publica cadat, quod decet cariorem nobis esse patriam quam nosmet ipsos.

47

Iulia, Augusti filia, mature habere coeperat canos, quos legere secrete solebat. Hac re audita Augustus voluit filiam deterrere quominus* id faceret. Eo consilio aliquando repente intervenit oppressitque ornatrices. Etsi super vestem earum deprehendit canos, tamen Augustus dissimulavit eos vidisse et aliis sermonibus tempus extraxit, donec induxit mentionem aetatis. Tum interrogavit filiam, utrum post aliquot annos cana esse mallet an calva. Cum illa respondisset «ego, pater, cana esse malo», mendacium illi pater obiecit: «Non dubito quin* calva esse nolis. Quid ergo non times ne* istae te calvam faciant?»

48

Cerva alba eximiae pulchritudinis Sertorio a Lusitano quodam dono data erat. Sertorius omnibus persuasit cervam, instinctam numine Dianae, conloqui secum et docere*, quae utilia factu essent*. Si quid durius ei videbatur, quod imperandum militibus esset, a cerva sese monitum esse* praedicabat. Ea cerva quodam die fugit et perisse* credita est. Cum aliquis Sertorio nuntiavisset cervam inventam esse*, Sertorius eum iussit tacere*; praeterea praecepit ut eam postero die repente in eum locum emitteret*, in quo ipse cum amicis futurus esset*. Postridie eius diei Sertorius, admissis amicis in cubiculum suum, dixit eis visum in somno sibi esse* cervam, quae perisset*, ad se reverti*. Cum cerva, emissa a servo, in cubiculum Sertorii introrupisset, admiratio magna orta est.

49

Porcia, Bruti uxor, cum viri sui consilium de interficiendo* Caesare cognovisset, cultellum tonsorium quasi unguium resecandorum* causa poposcit eoque velut forte elapso se vulneravit. Clamore deinde ancillarum in cubiculum vocatus Brutus ad eam obiurgandam* venit, quod tonsoris praeripuisset officium. Cui secreto Porcia «non est hoc» inquit «temerarium factum meum, sed certissimum indicium amoris mei erga te tale consilium molientem: experiri enim volui, quam aequo animo me ferro essem interemptura, si tibi consilium non ex sententia cessisset».

50

Cum Servius Sulpicius Galba et Aurelius Cotta con-sules in senatu contenderent uter* adversus Viriathum in Hispaniam mitteretur, magna inter patres conscriptos dissensio erat, aliis* pro Galba et aliis* pro Cotta dicen-tibus; solus* P. Scipio Aemilianus cum toto* senatu dis-sensit: «Neutrum*» inquit «mihi mitti placet, quia alter* nihil habet, alteri* nihil est satis». Nam Scipio Aemilianus aeque malam imperii magistram iudicabat inopiam atque avaritiam. Qua sententia graviter et sine ulla* malevolentia dicta Scipio obtinuit, ut neuter* in provinciam mitteretur.


Σημερινή εορτή: